

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 11
Excutite pulverem de pedibus.[ID.]Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod praedicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.